MYIAGRUS seu MUJAGRUS

MYIAGRUS seu MUJAGRUS
MYIAGRUS seu MUJAGRUS
non Myagrus, ut aliiscribunt, (myagrus enim non est muscarum venator, sed murium) Graece Μυίαγρος, Deus fuit, seu potius Heros, in Elide, apud Plin. l. 10. c. 28. Invocatn Elei Myiagron Deum, muscarum multitudine pestilentiam adferente: quae protinus intereunt, postquam litatum est illi Deo.
Ubi tamen Myiacores legi mavult Salmas. ut vidimus; qui Arcadum Numen Myiagrum sacit: quam vis non multum repugne,t quo minus et Myiagorem, pro Myiagron, vitiosô et tralatitiô scribendi genere obrepsisse videri possit. Pausan. tamen in Arcadicis diserte docet, non in Elide, sed Elipheris Arcadiae urbe, hunc Myiagrum fuisse in veneratione. Videntur autem haec sacra translata fuisse, ex Accarone Philistaeorum, ubi Beel-zebub seu Deus Muscae cultus, vide supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”